- PHUCARUM seu PHUCARIUM
- PHUCARUM, seu PHUCARIUMφούκαρον vel φουκάριον, infimae Graeciae, fucus mulierum est; a voce prisca φῦκος, quâ nonnulli algam marinam puniceam intelligunt, eamque a feminisad fucum genis indendum adhibitam esse existimant. Sed hos Dioscorides reprhendit, qui algam marinam φῦκος θαλάςςιον vocat, cognomine hôc additô, ut illam a radice illa herbae in terra nascentis, quae et ipsa φῦκος dicta est et mulieribus hâc fini adhibita, discriminet: φῦκος φοινικοῦν, ὅπερ ἔδοξαν εἶναι, ᾧ αἱ γυναῖκες χρῶνται, ὄντος ἐκείνου ῥιζίου, ὁμωνύμως δὲ καλουμένου φύκους. Radicem ergo eôdem nomine, fucum mulierum esse ait. Sed quaenam illa radix, an anchusa? Ita omnino videtur. Huius enim radice ad eam rem abusas olim mulieres fuisse, docet Hesych. ἄγχουσα, ῥίζα ᾗ φυκοῦνται τὰ γύναια. Et, ἀγχουσίζεται, εντρίβεται τὰς παρειὰς οἱονεὶ φουκάρῳ. Sic, ut citeriores Graeci φούκαρον, ita et ἔγχουσαν, dixerunt de eadem re. Idem Hesych. Ἔγχουσα ῥίζα τις, ᾗ παρειὰς ἐρυθραίνουσιν αἱ γυνᾶικες. Sanguineô namque colore anchusae radix tingit; hinc eâ factititius ille rubor, quem genis suis priscae mulieres inlinebant, parari consuevit, Tertullian. de culiu Femin. In illum enim delmquunt, quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Quae fuligo ex stibio erat, cuius nigrô pulvere supercilia circumducebant et in arcum formabant sicque oculorum spatium veluti producebant ac extendebant mulieres. Ion in Omphale.Καὶ τὴν μέλαιναν ςτίμμιν ὀμματογράφον.Utrubor, ex anchusae radice, quam φῦκος quoque fuisse appellatam, docet Pollux, Τὸ πρόσωπον περιχρίει, ἐπεντρίβει, καλλιγραφεῖ, φύκει προσαίνει, fucô rutilat etc. Vetustissimi tamen Graecorum φῦκος mulierum et ἄγχουσαν distinguunt. Idem Pollux, ἴσως δ᾿ ἂν τοῖς κόσμοις προσήκοι, καὶ τὸ ἔντριμμα, ψιμμύθιον, ἔγχουσα, φῦκος. Ubi ἔγχουσαν et φῦκος in ornatu muliebri, velut distincta proponit; ut et Aristophanes in alteris θεσμοφοριαζούσαις, quarum fragmentum exstat apud Clementem Alexandr. et Pollucem, in quo recenset Poeta pleraque cultûs et ornatûs muliebris genera ac nomina. Versus habes, ex emendatione Salmasii, locô mox citandô. Eundem tamen etiam illis usum praestabat anchusae radix: Et sanc par utriusque color, tum anchusae, tum fuci, nec dispar in medicina vis, unde alterum pro altero substituebatur. Galenus, Ἀτὶ φύκους ἄγχουσα: quod utique non de fuco marino intelligendum, sed de illo fuco Syriacae radiculae, cuius Auctores praefati meminêre. Alexistamen in Comoedia Ἰσοςτασίη mentionem παιδέρωτος facit, quô ruborem buccarum conciliabant, quae ex pallido vultus erant candore. Sed nihil aliud hic παιδέρως, quam unguentum ex radice anchusae aut ex radicula Syriaca, quae sucus dicebatur, compositum, uti supra diximus, in voce Paederos. Verum quaenam illa radicula fuerit, non explicat Dioscorides, aut quisquam Veterum alius. Videtru tamen Salmasio colligi posse ex Theophrasto, genus quoddam radiculae ex Syria ad vehi solitae fuisse, quâ unguenta colorari solebant, ut et anchusae radice. Ea radicula per excellentiam vocabatur χρῶμα, item ἄνθος, et cum epitheto ἄνθος Συριακὸν, color Syriacus, ad discrimen anchusae, quae ἄνθος Ἀχαῖκὸν, color Achaicus seu Graecus dicebatur, et nonnumquam φῦκος, Theophr de Odor. quam de cinnabari non bene exponit Plin. l. 13. c. 1. et alibi cum struthio confundit: meliori iure cum rubia commiscendam. Utrumque enim φῦκος, tam marinum, quô lanae tingebantur, quam terrestre, ex Syria ca hac radicula, quô genas fucabant mulieres, rubrum fuit ac puniceum etc. Vidt Salmas. ad Solin. p. 1160. et seqq. ut et supra, in voce Fucus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.